• No se han encontrado resultados

1. Accepció textual

DON. Ter. Exc. com., cap. 8: 1 In plerisque fabulis priora ponebantur ipsarum nomina quam

poetarum, in nonnullis poetarum quam fabularum, cuius moris diuersitatem antiquitas probat. nam cum primum aliqui fabulas ederent, ipsarum nomina pronuntiabantur, antequam poetae pronuntiaretur, ne aliqua inuidia ab scribendo deterreri posset. cum autem per editionem multarum poetae iam esset auctoritas adquisita, rursus priora nomina poetarum proferebantur, ut per ipsorum uocabula fabulis attentio adquireretur.

190

EDO

1. Accepció textual. Editar un text a) Dicta sua

PS. ACRO Hor. carm. 1, 32, 1: POSCIMVR SIQVID VACVI SVB VMBRA LVSIMVS] Hac

ode lyram suam alloquitur, ut adsit et canere non desistat;poscebatur enim dicta sua edere b) Carmina

PS. ACRO Hor. carm. 4, 1, praeludium: *Metrum primo uersu Glyconium, secundo

Asclepiadeum

Statuerat Horatius usque ad tertium librum carminum conplere opus suum, quibus editis maximo interuallo hunc quartum scribere est ab Augusto conpulsus in laudem priuigni sui Drusi Neronis, qui uictor de Retis Vindelicis fuerat reuersus

SERV. Verg. ecl. 9, 18: PAENE SIMVL TE CVM SOLACIA R(APTA) M(ENALCA) cum suis

enim solaciis perit poeta, qui necdum editis carminibus moritur. Vergilius autem illo tempore nondum aliquid scripserat. et dicendo ‘solacia’ latenter tempora carpit Augusti, quibus carmina non oblectamento fuerunt, sed solacio, quod infelicium esse consuevit. vel ‘tua solacia’ tua carmina, quibus consolamur

c) Materiem

PS.ACRO Hor. ars 131: § Publica materies] Docet, quomodo aggrediatur aliquis carmen iam ab

aliquo scriptum.Materies iam dicta, iam ab alio edita. Sensus hic est: nota, inquit, materia tum uidebitur quasi propria uniuscuiusque [esse], si nouo et non usitato genere dictionis ornetur. Aliter: publica materies p(riuati) i(uris) e(rit), idest etiam dicta materies, si eam cum arte fueris interpretatus, si non totam eam uelis persequi et singula communi fide imitari; nam quaedam praetermittere debes. Et poetica licentia pro ‘materia’ ‘materies’ dixit; materies enim lignum est. Publica, inquit, materies, ut est bellum Troianum, proprie tua fiet et quasi a te inuenta, si non uerbis uilissimis explicetur

d) Orationem

PS.ASCON. Cic. Verr. II, 1, 139: “Etenim iudicium, quod prope omnium fortunarum”. Causam

Mustius pecuniariam habuit Tullio defendente, cuius oratio non est edita. e) Libellos, libros

PS.ACRO Hor. sat. 1, 4, 71: § Nulla taberna m(eos)] Negat se libellos suos edere bibliopolis, ne

inperitam turbam incidant, qualis est Hermogenes Tigellius. Hoc ita posuit, quoniam bibliopolae stationes uel armaria circa pilas uel columnas habebant, ac per hoc ostendit se non temere cuiquam libellos suos edere nisi certis et electis personis

*Plerumque in pilis uel in columnis epigrammata scribebant poetae uel bibliopolis tradebant PORPH. Hor. carm. 4, 1, 1: Intermissa Venus diu: Post consummatos editosque tres carminum

libros maximo interuallo hunc quartum scribere conpulsus esse dicitur ab Augusto, ut Neronis priuigni eius uictoriam de Raetis Uindelicis quaesitam inlustraret, quae in hoc libro ea ode continentur, quae sic incipit: Qualem ministrum fulminis alitem. Intermissa Uenus diu rursus bella moues

PORPH. Hor. sat.1, 4, 71:Nulla taberna meos habeat neque pila libellos: negat se libellos suos edere bibliopolis, qui uel tabernas habeant uel armaria apud pilas, ne in sordidam turbam, qualem uult intellegi Tigellium Hermogenen, incidant.

PS.ASCON. Cic. Verr. II, 2, argumentum: Haec sine dubio ad accusationem propositi criminis

spectat oratio. Nam superiore anteactae sunt res expositae: quae quia magis adiuvant accusationem quam ipsae sunt principales, in unum librum coactae sunt iudicio Ciceronis cursim enumerantis quae Verres quaestor, quae pro quaestore, quae legatus, quae denique praetor urbanus admiserit. Ubi ventum est ad causam ipsam et Siciliensia crimina, quattuor libros edidit: unum de iuris dictione, alterum de frumento, tertium de signis, quartum de suppliciis. In qua distributione non ordo temporis, sed facinorum genera et momenta servata sunt. Incipit autem a laude Siciliae et egreditur ad crimen Dionis, deinde Sosippi et Philocratis, sic de iure Siculorum universo. In quo frustra quidam Ciceronem reprehendunt quod non inde coeperit, cum superiora crimina non egeant eiusmodi tractatu qui ad sequentia pertinet, oratoris consilio a magnis iisdem que clarioribus sumendum esset exordium. Itaque post hoc † de Heraclio, <de> expressis honoribus ab invitis, de Epicrate Bidino deque rebus capitalibus,

191 de Sopatro, de Stenio, de iure dicundo. Alterum de senatoribus, de sacerdotibus, de censoribus pretio a Verre factis, de collatione in statuas, de publicanorum cum Verre convenientia in furtis, de tabulis Carpinatii pecunias Verris extraordinarias continentibus. Genus causae in omnibus Verrinarum libris admirabile, status principaliter coniectura.

f) Comoediam

DON.Ter. Andr. praefatio, cap. 1, 6: haec prima facta est, acta ludis Megalensibus M. Fuluio

M.᾽ Glabrione [Q. Minucio Valerio] aedilibus curulibus. egerunt L. Atilius Praenestinus et L. Ambiuius Turpio. modos fecit Flaccus Claudi [filius] tibiis paribus dextris uel sinistris. et est tota Graeca. edita M. Marcello C. Sulpicio consulibus 6 º pronuntiata que est ‘Andria Terenti’ ob incognitum adhuc nomen poetae et minoris apud populum auctoritatis ac meriti.

DON. Ter. Andr. prologus, 7: 6 VETERIS POETAE M(ALEDICTIS) R(ESPONDEAT) quia

senex Luscius edebat fabulas adulescentulo tunc Terentio.

DON.Ter. Eun.praefatio, cap. 1, 11: haec edita tertium est et pronuntiata ‘Terenti Eunuchus’

quippe iam adulta commendatione poetae ac meritis ingenii notioribus populo.

DON.Ter. Eun. prologus, 15: DEFVNCTVS IAM SVM id est: iam egi fabulas meas, aut: iam

destiti periclitari in edendis comoediis, aut certe: iam edidi quam tu reprehendis fabulam. DON. Ter. Hec. praefatio, cap. 1: 7 Acta sane est ludis Megalensibus S. Iulio C. Rabirio

aedilibus curulibus egitque L. Ambiuius. modulatus est eam Flaccus Claudi tibiis paribus. tota Graeca est, facta et edita quinto loco Cn. Octauio T. Manlio consulibus.

DON.Ter. Phorm., praefatio, cap. 1, 6: º acta saue est ludis Megalensibus S. Iulio C. Rabirio

aedilibus curulibus egitque L. Ambiuius. modulatus est eam Flaccus Claudi tibiis paribus. tota Graeca est, facta et editaque est quarto loco M. Valerio C. Fannio consulibus.

g) Ludos

DON.Ter. Hec. prologus I, 1: 3 HECYRA EST H(VIC) N(OMEN) F(ABVLAE) haec primo

data est sine prologo ludis Megalensibus, quos Sextus Iulius et Cornelius Dolabella ediderunt, sed occupato populi studio <in> funambulis displicuit. post denuo data est ludis funebribus L. Aemilii Pauli, quos fecerunt Q. Fabius Maximus et Cornelius Africanus. tunc quoque non peracta est per studium populi circa gladiatores. tertio ad postremum introducta Q. Fuluio L. Marcio aedilibus uirtute actoris L. Ambiuii Turpionis est commendata.

h) Fabulam/s

DON. Ter. Excerpta comoedia, cap. 8, 1: plerisque fabulis priora ponebantur ipsarum nomina

quam poetarum, in nonnullis poetarum quam fabularum, cuius moris diuersitatem antiquitas probat. nam cum primum aliqui fabulas ederent, ipsarum nomina pronuntiabantur, antequam poetae pronuntiaretur, ne aliqua inuidia ab scribendo deterreri posset. cum autem per editionem multarum poetae iam esset auctoritas adquisita, rursus priora nomina poetarum proferebantur, ut per ipsorum uocabula fabulis attentio adquireretur.

SERV. auct. Verg. Aen. 10, 636: NVBE CAVA erit nominativus ‘haec nubes'; nam ‘nubs’ non

dicimus, quod ait Livius Andronicus, qui primus edidit fabulam [Latinam] apud nos. i) Tragoediam

DON.praefatio commentarii in Vergilii eclogas deperditi, pag. 11, l. 202:quamvis igitur multa

ψευδεπίγραφα, id est falsa inscriptione sub alieno nomine sint prolata, ut Thyestes tragoedia

huius poetae, quam Varius suo nomine edidit, et alia huiusmodi, tamen bucolica liquido Vergilii esse minime dubitandum est, praesertim cum ipse poeta, tamquam hoc metuens, principium huius operis et in alio carmine suum esse testatus sit dicendo [georg. 4, 565 sq.]: ‘carmina qui lusi pastorum audax que iuventa, Tityre, te patulae cecini sub tegmine fagi’. bucolica autem et dici et recte, vel hoc indicio probasse suffecerat, quod eodem nomine apud Theocritum censeantur; verum ratio quoque monstranda est. tria genera pastorum sunt, quae dignitatem in bucolicis habent, quorum minimi sunt qui αἰπόλοι dicuntur a Graecis, a nobis caprarii; paulo honoratiores qui μηλονόμοι ποιμένες id est opiliones dicuntur; honoratissimi et maximi, qui βουκόλοι quos bubulcos dicimus.

j) Aeneidem

SERV. Verg. Uita Uergilii, pag. 2, l. 10:postea ab Augusto Aeneidem propositam scripsit annis

undecim, sed nec emendavit nec edidit: unde eam moriens praecepit incendi. Augustus vero, ne tantum opus periret, Tuccam et Varium hac lege iussit emendare, ut superflua demerent,

192 nihil adderent tamen: unde et semiplenos eius invenimus versiculos, ut hic cursus fuit, et aliquos detractos, ut in principio; nam ab armis non coepit, sed sic ‘Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena carmen, et egressus silvis vicina coegi ut quamvis avido parerent arva colono, gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis arma virum que cano’ et in secundo hos versus constat esse detractos ‘aut ignibus aegra dedere. iam que adeo super unus eram, cum limina Vestae servantem et tacitam secreta in sede latentem Tyndarida aspicio; dant clara incendia lucem erranti passim que oculos per cuncta ferenti.

k) Locum

SERV. auct. Verg. georg. 1, 108: ECCE SVPERCILIO id est ex inproviso. ‘supercilio’ autem

altitudine, summitate terrarum. alii ‘supercilia’ loca in obliquum delimata, quae superne habeant alia fastigia, ex accidenti dicunt. tramites autem sunt convalles, quae de lateribus utrimque perviae limitant montes, quae solent etiam saltus nuncupari. sed hic tramitem nunc pro valle ac saltu accipere debemus et pro supercilio simpliciter edito loco, ut Ἴλιος ὀφρυόεσσα; nam ideo ait ‘clivosi’.

193 EMENDATIO, -ONIS

1. Altres

SERV. auct. Verg. Aen. 4, 248: ATLANTIS CINCTVM repetitio cum emendatione et auctu.

194 EMENDATOR, -ORIS

1. Accepció textual. Persona que esmena un text.

Ps. ACRO Hor. ars 345: *Hic meret] Idest praestat, idest dignus est emi. ‘Meret’ mercedem

affert ‘Librum’ pro poemate posuit. ‘Hic liber’: istiusmodi, qualem dixi. ‘Sosis’ idest bibliopolis. Alii emendatores et probatores carminum uolunt intellegi et duo i debere scribi, sed propter metrum unum scribitur. Sosii ergo duo fratres fuerunt bibliopolae opinatissimi. Est autem sensus: istiusmodi librum facile Sosii possunt uendere.

SERV. auct. Verg. Aen. 6, 289: GORGONES hae Gorgones Phorci filiae tres fuerunt in extrema

Africa circa Atlantem montem, quae omnes unum oculum habebant, quo invicem utebantur.

quarum nomina haec fuerunt Stheno, Euryale, Medusa. sed Medusa, erecta favore Neptuni, ausa est crines suos Minervae capillis praeferre: qua re indignata dea, crines eius in serpentes vertit eamque excidi a Perseo fecit luminibus orbatam, fecitque ut quisquis caput eius vidisset verteretur in saxum. sed Perseus, Iovis et Danaes filius, cum ad eam occidendam volaret, prae se scutum ferens speculi candore perlucidum, sicut Minerva monstraverat, in umbra eius vidit caput Gorgonae et ita aversus accedens id amputavit. quod cum ad Polydecten regem pertulisset isque negaret id eius virtute confectum, conspicuum id regi fecit: cuius conspectu ille in saxum mutatus est, quod in Seripho insula hodieque ostenditur. Serenus tamen dicit poeta Gorgonas puellas fuisse unius pulchritudinis, quas cum vidissent adulescentes, stupore torpebant: unde fingitur, quod si quis eas vidisset, vertebatur in lapidem.

sane quidam dicunt versus alios hos a poeta hoc loco relictos, qui ab eius emendatoribus

sublati sint

Gorgonis in medio portentum inmane Medusae,/ vipereae circum ora comae, cui sibila torquent infamesque rigent oculi, mentoque sub imo/serpentum extremis nodantur vincula caudis.

[Geymonat: ‘hos v. quattuor Vergilius ipse delevit in eorumque locum postea vv. 282-289 suffecit’ Sabbadinicf. Paratore in ‘Scritti Riposati’, Reati-Mediolani 1979, 331-337]

195 EMENDO

1. Accepció textual. Corregir un text a) Aeneida (aut carmen)

DON. Uita Uerg pag. 8, l. 138: heredes fecit ex dimidia parte Valerium Proculum fratrem alio

patre, ex quarta Augustum, ex duodecima Maecenatem, ex reliqua L. Varium et Plotium Tuccam, qui eius Aeneida post obitum iussu Caesaris emendaverunt.

DON. Uita Uerg. pag. 9, l. 155: edidit autem auctore Augusto Varius, sed summatim emendata,

ut qui versus etiam imperfectos, si qui erant, reliquerit.

DON. Uita Uerg. pag. 7, l. 123: anno aetatis quinquagesimo secundo impositurus Aeneidi

summam manum statuit in Graeciam et in Asiam secedere triennio que continuo nihil amplius quam emendare ut reliqua vita tantum philosophiae vacaret.

SERV. auct. Verg. Aen. 1, 560: DARDANIDAE haec hemistichia Vergilius †nominabat, quae in

emendando carmine fuerat repleturus.

b) Carmen Bucolicum ( aut Georgica aut opus)

SERV. Uita Uergilii, pag. 2, l. 7: tunc ei proposuit Pollio ut carmen bucolicum scriberet, quod

eum constat triennio scripsisse et emendasse. item proposuit Maecenas Georgica, quae scripsit emendavitque septem annis. postea ab Augusto Aeneidem propositam scripsit annis undecim, sed nec emendavit nec edidit: unde eam moriens praecepit incendi. Augustus vero, ne tantum opus periret, Tuccam et Varium hac lege iussit emendare, ut superflua demerent, nihil adderent tamen: unde et semiplenos eius invenimus versiculos, ut “hic cursus fuit” (1.534), et aliquos detractos, ut in principio; nam ab armis non coepit, sed sic ‘Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena carmen, et egressus silvis vicina coegi ut quamvis avido parerent arva colono, gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis arma virum que cano’ et in secundo hos versus constat esse detractos ‘aut ignibus aegra dedere. “aut ignibus aegra dedere. iamque adeo super unus eram, cum limina Vestae/ servantem et tacitam secreta in sede latentem/ Tyndarida aspicio; dant clara incendia lucem/ erranti passimque oculos per cuncta ferenti./ illa sibi infestos eversa ob Pergama Teucros/ et Danaum poenam et deserti coniugis iras/ praemetuens, Troiae et patriae communis erinys,/ abdiderat sese atque aris invisa sedebat./ exarsere ignes animo; subit ira cadentem/ ulcisci patriam et sceleratas sumere poenas./ 'scilicet haec Spartam incolumis patriasque Mycenas/ aspiciet, partoque ibit regina triumpho,/ coniugiumque domumque patres natosque videbit, /Iliadum turba et Phrygiis comitata ministris?/ occiderit ferro Priamus? Troia arserit igni?/ Dardanium totiens sudarit sanguine litus?/ non ita. namque etsi nullum memorabile nomen/ feminea in poena est, habet haec victoria laudem: / extinxisse nefas tamen et sumpsisse merentis/ laudabor poenas, animumque explesse iuvabit/ †ultricis famam et cineres satiasse meorum.'/ talia iactabam et furiata mente ferebar,/ cum mihi se non ante alias

c) Punts concrets del text

SERV. auct. Verg. georg. 1, 6: LVMINA ‘numina’ fuit, sed emendavit ipse, quia postea ait (10)

‘et vos agrestum praesentia numina fauni’. [Geymonat: cf. Timpanaro ‘Virgilianisti antichi e tradizioneindiretta’, Florentiae 2001, 147-148.]

SERV. auct. Verg. georg.2, 224: VESAEVOVesaevus mons est Liguriae, sub Alpibus positus:

nam Campaniae Vesuvius dicitur, pro quo multi Vesaevum positum volunt. et aliter: Campaniae mons Vesaevus. et hoc emendavit ipse, quia Nolam posuerat: nam postea offensus a Nolanis, qui eidem aquam negaverant, ‘ora’ pro ‘Nola’ posuit. [Geymonat: idem Gell. 6, 20, 1; cf. Serv. Aen. 7, 740, Russi s.v. ‘Nola’ in E.V. III, 1987, 749-752 ET Barchiesi, ‘ASNP’ 1979, 527-537 et Hermann, ‘Latomus’, XV, 1956, 240]

SERV. auct. Verg. georg. 4, 231: BIS GRAVIDOS COGVNT FETVS gemina est fecunditas

mellis. et aliter: ‘flores’ emendatum fuit. et bene ‘gravidos flores’, quod ex his omnia generant.

SCHOL. Veron. Verg. Aen. 3, 693: PLEMYRIVM VNDOSVM. Long.: ‘Plemurium’ fuit emendatum ‘Plemyrium’, promunturium Siciliae; dictum autem ἀπό πλημυρίας ideo est, quod undique fluctibus undisque adluatur. Nasos prius appellata Ortygia apposita…esse dicta ab eo, quod Latona fugiens draconem Pythonem in coturnicem mutata, quae Graece ortux

196 dicitur, in eam evolaverit. [Geymonat: plemurium PV, Tib. In interpr.: plemyrium MV1p, plemyreum R]

SVBSCR. Cic. 1: in exemplari vetustissimo hoc erat in margine: Emendavi ad Tyronem et

Laetanianum. Acta ipso Cicerone et Antonio cos Oratio XXIIII.

in exemplari sic fuit: Statilius Maximus rursus emendavi ad Tyronem et Laetanianum et Dom. et alios veteres. IIIoratio eximia.

SVBSCR. Mart. 2: Ego Torquatus Gennadius emendavi feliciter. Constantine lege feliciter

Constantine floreas.

SVBSCR. Apul. 3: Ego Salustius legi ET emdaui Romae felix Olibrio et Probino v.c. cons. in

foro Martis controversiam declamans oratori Endelechio. Rursus Constantinupoli recognovi Caesario et Attico coss.

SVBSCR. Pers. sat. 4a: FLAUII· IUL· TRE· NN· SABINI· UI POTECTOR DOMESTICUS

TEMPTAUI EMENDARE SINE ANTIGRAPHO MEU ET ADNOTAUI BARCELLONE CSS DO· NN· ARCKADIO ET HONORIO Q

SVBSCR. . Pers. 5: Flavius Iulius Tryfonianus Sabinus v.c. protectos domesticus temptavi

emendare sine antigrapho meum et adnotavi Barcellone coss. Dd. Nn. Arcadio et Honorio V. SVBSCR.Liv.6:Nicomachus Flavianus v.c. III praefect. urbis emendavi apud Hennam.

SVBSCR. Veg. 8: Epitoma rei militaris: Fl. Eutropius emendaui sine exemplario

Constantinopolim consul. Valentiniano Aug. VII. et Abieni

SVBSCR Pomp. Mel. 9:POMPONI MELAE DE CHOROGRAPHIA LIBRI TRES EXPLICITI·

FELICITER· FL. RVSTICVS HELPIDIVS DOMNVLVS VC ET · SPC · COM· CONSISTOR EMENDAVI RABENNAE

SVBSCR 10: C. TITI PROBI FINIT EPITOMA HISTORIARVM DIVERSARVM.

EXEMPLORVMQVE ROMANORVM’ FELICITER EMENDAVI DISCRIPTVM RABENNAE RVSTICIVS HELPIDIVS DOMNVLVS VC

SVBSCR Macr. 11: Aurelius Memmius Symmachus v.c. emendabam vel disting. Meum

Ravennae cum Macrobio Plotino Eudoxio v.c.

SVBSCR Verg. 12: Distincxi emendans, gratum mihi munus amici suscipiens operi sedulus

incubui tempore quo penaces circo subiuncximus atque scenam euripo extulimus subitam ut ludos currusque simul uariumque ferarum certamen iunctim Roma teneret ouans. Ternum quippe sofos merui terna agmina uulgi per caueas plausus concinuere meos. In quaestum famae census iactura cucurrit nam laudis fructum talia damna serunt. Sic tot consumptas seruant spectacula gazas festorumque trium permanet una dies Asteriumque suum uiuax transmitit in aeuum qui parcas trabeis tam bene donat opes. quisque legis relegasque felix parcasque benigne siqua minus uacuus praeteriit animus.

SVBSCR Mart. Cap. 13: Securus Memor Felix v. sp. Com. Consit. Rhetor R. ex mendosissimis

exemplaribus emendabam contra legente Deuterio scholastico discipulo meo Romae ad portam Capenam cos. Paulini v. c. sub d. non. Martiarum Christo adiuvante.

SVBSCR Hor.14: Vettius Agorius Basilius Mavortius v.c. et inl. ex com. dom. ex cons. ord. legi

et ut potui emendavi conferente mihi magistro Felice oratore urbis Romae

SVBSCR Iuv.18: D. IVNII IVVENALIS· S·L·B·I·EXPLICIT FELICIT INCIP· L·B·

II·L·F·VRSEDIO POSTVMO LEGI EGO NICEVS AIUD M. SERBIU ROME ET EMDAVI SVBSCR. Front. 19: Caecilius saepe rogatus legi emendaui

SVBSCR. Luc. 20: Paulus Constantinopolitanus emendaui manu mea solus

d) Versos

SERV. Verg. Aen. 2, 392: INSIGNE DECORVM ornamentum decorum: non enim sunt duo

epitheta, quod apud Latinos vitiosum est. fecit hoc tamen Vergilius in paucis versibus, qui tamen emendati sunt, ut lenta quibus torno facili super addita vitis, cum antea ‘facilis’ fuerit. sane ‘clipei insigne’ περιφραστικῶς pro clipeo.

e) Libros

SERV. Verg. Aen. 4, 348: ASPECTVS DETINET VRBIS potest pro ‘delectat’ accipi, ut

capiturque locis. sane quidam in novis et emendatis libris pro ‘detinet’ ‘demeret’ inventum adserunt: nam et Ciceronem in prima Philippicarum <XIV 34> ita aiunt dixisse putas ne eum inmortalitatem mereri voluisse? alii ab eo, quod est ‘mereor mereris meret’. [Geymonat:

197 demeret p1; demeret commendavit Hensius, recepit Sabbadini, qui detinet putabat ex glossa

ortum, demorat Nettleship.] f) Quaestiones

SERV. Verg. Aen. 5, 626: SEPTIMA POST TROIAE E. I. V. A. atqui et Dido dixit ‘nam te iam

septima portat omnibus errantem terris et fluctibus aestas’ (Aen. 1, 755). de qua re quidam hoc dicunt, quod Aeneas apud Carthaginem paucis diebus fuerit: nam ait ‘cum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion’, qui oritur, ut Sallustius dicit, iuxta solis aestivi pulsum: item ait ‘dum pelago desaevit hiems et aquosus Orion’, ut hiemem pro tempestate posuerit: secundum quod Carthagini paucis fuerit diebus. sed illud occurrit ‘nunc hiemem inter se luxu, quam longa, fovere’. et hoc quidam sic purgant, ut dicant potuisse fieri, ut intra anni metas et ad Africam venerit, et inde navigaverit. sed istis occurrit quod in primo ait ‘septima aestas’, unde apparet hanc octavam fuisse: quod et ab Anchisae morte indicat annus impletus. ergo constat quaestionem hanc unam esse de insolubilibus, quas non dubium est emendaturum fuisse Vergilium.

g) Locum

SERV. Verg. Aen. 9, 361: POST MORTEM scilicet Remuli, secundum supra dictum sensum:

nam Donatus dicit post mortem Nisi et Euryali bello potiti sunt Rutuli: quod non procedit, si diligenter advertas. sane sciendum locum hunc esse unum de XII. Vergilii sive per naturam obscuris, sive insolubilibus, sive emendandis, sive sic relictis, ut a nobis per historiae antiquae ignorantiam liquide non intellegantur. [Geymonat: cf. schol. ver. ad loc. versum delendum censuit Wagner, del. Ribbeck et Jachmann “RhM”, 84, 1935,222.]

198 ERRO

1. Accepció textual

SCHOL. BERN. Verg. georg. 3, 311: Incana, ualde uel nimium cana. Barbas. Nunc de

quadrupedibus; nam ‘barbam’ hominum, ‘barbas’ pecudum dicimus; ita dicit Caper. Tamen hoc Cominianus uincit, dicens: ‘Errant qui in hominibus ‘barbam’, in hircis ‘barbas’ dici putant, sed recte ‘barbam’ in uno homine singulariter et pluraliter in pluribus dicas.’ [Geymonat: barbis a]

2. Distinctio

a) Seqüències

DON. Ter. Andr. 55: PLERIQVE OMNES F. ἀρχαϊσμός est. — nam errat, qui ‘plerique’

παρέλκον intellegit aut qui subdistinguit ‘plerique’ et sic infert ‘omnes’. hoc enim pro una

Documento similar