• No se han encontrado resultados

TEXTOS SELECTIVIDAD DE CÉSAR (GUERRA CIVIL)

N/A
N/A
Protected

Academic year: 2021

Share "TEXTOS SELECTIVIDAD DE CÉSAR (GUERRA CIVIL)"

Copied!
10
0
0

Texto completo

(1)

P á g i n a | 1

TEXTOS SELECTIVIDAD DE CÉSAR

(GUERRA CIVIL)

I. Actitud prudente de M. Marcelo tras el discurso de Escipión (1, 2, 1-2).

Haec Scipionis oratio, quod senatus in urbe habebatur Pompeiusque aberat, ex ipsius ore Pompei mitti videbatur. Dixerat aliquis leniorem sententiam, ut pri-mo M. Marcellus, ingressus in eam orationem, non oportere ante de ea re ad senatum referri, quam dilectus tota Italia habiti et exercitus conscripti essent. II. César se queja de las injurias de sus enemigos y de Pompeyo (1, 7).

Quibus rebus cognitis Caesar apud milites contionatur. Omnium temporum iniurias inimicorum in se commemorat; a quibus deductum ac depravatum Pompeium queritur invidia atque obtrectatione laudis suae, cuius ipse honori et dignitati semper faverit adiutorque fuerit.

III. César reúne tropas e inicia su avance por Italia (1, 8, 1).

Cognita militum voluntate Ariminum cum ea legione proficiscitur ibique tribu-nos plebis, qui ad eum profugerant, convenit; reliquas legiones ex hibernis evo-cat et subsequi iubet. Eo L. Caesar adulescens venit, cuius pater Caesaris erat legatus.

IV. Roscio y Lucio César comunican las peticiones de César. Los senadores y Pompeyo le responden (1, 10, 1).

Acceptis mandatis Roscius cum L. Caesare Capuam pervenit ibique consules Pompeiumque invenit; postulata Caesaris renuntiat. Illi deliberata re respond-ent scriptaque ad eum mandata per eos remittunt; quorum haec erat summa: Caesar in Galliam reverteretur, Arimino excederet, exercitus dimitteret.

V. Alarma en Roma ante el rumor de la llegada de César (1, 14, 1)

Quibus rebus Romam nuntiatis tantus repente terror invasit, ut cum Lentulus consul ad aperiendum aerarium venisset ad pecuniamque Pompeio ex senatus-consulto proferendam, protinus aperto sanctiore aerario ex urbe profugeret. Caesar enim adventare iam iamque et adesse eius equites falso nuntiabantur. VI. Léntulo emancipa a los gladiadores de César pero toma precauciones en este

decisión (1, 14, 4-5).

Lentulus gladiatores, quos ibi Caesar in ludo habebat, ad forum productos spe libertatis confirmat atque iis equos attribuit et se sequi iussit; quos postea moni-tus ab suis, quod ea res omnium iudicio reprehendebatur, circum familias con-ventus Campaniae custodiae causa distribuit.

(2)

P á g i n a | 2

VII. Marco Antonio ocupa Sulmona, a cuyo frente estaban Lucrecio y Atio. Anto-nio captura a Atio (1, 18, 3-4).

Lucretius et Attius de muro se deiecerunt. Attius ad Antonium deductus petit ut ad Caesarem mitteretur. Antonius cum cohortibus et Attio eodem die, quo profectus erat, revertitur. Caesar eas cohortes cum exercitu suo coniunxit At-tiumque incolumem dimisit. Caesar primis diebus castra magnis operibus mu-nire et ex finitimis municipiis frumentum comportare reliquasque copias exs-pectare instituit.

VIII. Domicio anuncia a los suyos en asamblea la pronta llegada de Pompeyo en su auxilio y les exhorta a no desfallecer, mientras que, en secreto, decide huir (1, 19, 1-2).

Domitius in consilio pronuntiat Pompeium celeriter subsidio venturum horta-turque eos, ne animo deficiant quaeque usui ad defendendum oppidum sint parent. Ipse arcano cum paucis familiaribus suis colloquitur consiliumque fu-gae capere constituit.

IX. César convoca a los senadores e hijos de senadores (1, 23, 1).

Caesar, ubi luxit, omnes senatores senatorumque liberos, tribunos militum equitesque Romanos ad se produci iubet. Erant quinquaginta ordinis senatorii; praeterea filius Domiti aliique complures adulescentes et magnus numerus equitum Romanorum et decurionum, quos ex municipiis Domitius evocaverat. Hos omnes productos a contumeliis militum conviciisque prohibet.

X. Pompeyo se dirige desde Luceria a Canusio y luego a Brindis (1, 24, 1-3). Pompeius his rebus cognitis, quae erant ad Corfinium gestae, Luceria proficisci-tur Canusium atque inde Brundisium. Copias undique omnes ex novis dilecti-bus ad se cogi iubet; servos, pastores armat atque eis equos attribuit; ex his cir-citer CCC equites conficit. L. Manlius praetor Alba cum cohortibus sex profugit, Rutilius Lupus praetor Tarracina cum tribus; quae procul equitatum Caesaris conspicatae, cui praeerat Vibius Curius, relicto praetore signa ad Curium trans-ferunt.

XI. Pompeyo ordena a sus soldados embarcarse (1, 27, 5-6).

His paratis rebus milites silentio naves conscendere iubet, expeditos autem ex evocatis, sagittariis funditoribusque raros in muro turribusque disponit. Hos certo signo revocare constituit, cum omnes milites naves conscendissent, atque eis expedito loco actuaria navigia relinquit.

(3)

P á g i n a | 3

XII. César acantona a la tropa y parte hacia la ciudad (1, 32, 1).

His rebus confectis Caesar, ut reliquum tempus a labore intermitteretur, milites in proxima municipia deducit; ipse ad urbem proficiscitur. Coacto senatu iniu-rias inimicorum commemorat. Docet se nullum extraordinarium honorem ap-petisse, sed exspectato legitimo tempore consulatus eo fuisse contentum, quod omnibus civibus pateret.

XIII. Los marselleses se preparan para el combate (1, 34, 4-5)

Quibus mandatis acceptis Massilienses portas Caesari clauserant; Albicos, bar-baros homines, qui in eorum fide antiquitus erant montesque supra Massiliam incolebant, ad se vocaverant; frumentum ex finitimis regionibus atque ex omni-bus castellis in urbem convexerant.

XIV. Domicio llega a Marsella con las naves y recibe el mando de la ciudad y la dirección de la guerra (1, 36, 1-3).

Haec dum inter eos aguntur, Domitius navibus Massiliam pervenit atque ab eis receptus urbi praeficitur; summa ei belli administrandi permittitur. Eius impe-rio classem quoquo versus dimittunt; onerarias naves, quas ubique possunt, deprehendunt atque in portum deducunt; frumenti quod inventum est, in pu-blicum conferunt; reliquas merces commeatusque ad obsidionem urbis, si acci-dat, reservant.

XV. César ordena enviar fuerzas a Hispania (1, 37, 1-2).

Dum haec parat atque administrat, C. Fabium legatum cum legionibus III, quas Narbone circumque ea loca hiemandi causa disposuerat, in Hispaniam praemit-tit celeriterque saltus Pyrenaeos occupari iubet, qui eo tempore ab L. Afranio legato praesidiis tenebantur. Reliquas legiones, quae longius hiemabant, subse-qui iubet. Fabius, ut erat imperatum, adhibita celeritate praesidium ex saltu deiecit magnisque itineribus ad exercitum Afrani contendit.

XVI. Tanto Fabio como los caudillos del ejército pompeyano se dedicaban a hacer provisiones (1, 40, 1-2).

Fabius finitimarum civitatum animos litteris nuntiisque temptabat. In Sicori flumine pontes effecerat duos distantes inter se milia passuum IIII. His pontibus pabulatum mittebat, quod ea quae citra flumen fuerant, superioribus diebus consumpserat. Hoc idem fere atque eadem de causa Pompeiani exercitus duces faciebant.

(4)

P á g i n a | 4

XVII. César procura que el enemigo no se dé cuenta de que está fortificado el campamento (1, 41, 5-6).

Prima et secunda acies in armis, ut ab initio constituta erat, permanebat; post has opus in occulto a tertia acie fiebat. Sic omne est perfectum opus, priusquam intellegeretur ab Afranio castra muniri. Sub vesperum Caesar intra hanc fossam legiones reducit.

XVIII. Tras la retirada de Afranio y Petreyo, César fortifica su posición y reúne sus tropas (1, 42, 2).

Illi non diu commorati nec longius ab infimo colle progressi copias in castra reducunt. Tertio die Caesar vallo castra communit; reliquas cohortes, quas in superioribus castris reliquerat, impedimentaque ad se traduci iubet.

XIX. César fortifica su campamento y ordena que se le aproximen las demás cohortes. Una llanura se extendía entre la ciudad de Lleida y la colina sobre la que Petreyo y Afranio tenían su campamento (1, 42, 4).

Tertio die Caesar vallo castra communit; reliquas cohortes, quas in superioribus castris reliquerat, impedimentaque ad se traduci iubet. Erat inter oppidum Iler-dam et proximum collem, ubi castra Petreius atque Afranius habebant, planities circiter passuum.

XX. Se ordena a las cohortes de Afranio que se adelanten a ocupar el lugar y estas, como resultado de la batalla y de la toma de un alto, obligan a las tropas de César a retirarse (1, 43, 4).

Qua re cognita celeriter quae in statione pro castris erant Afranii cohortes bre-viore itinere ad eundem occupandum locum mittuntur. Contenditur proelio, et quod prius in tumulum Afraniani venerant, nostri repelluntur atque aliis sub-missis subsidiis terga vertere seque ad signa legionum recipere coguntur.

XXI. César conduce a la legión IX para ayudar a los suyos y obliga al enemigo a retroceder (1, 45, 1)

Caesar paene omni acie perterrita, quod praeter opinionem consuetudinemque acciderat, cohortatus suos legionem nonam subsidio ducit; hostem insolenter atque acriter nostros insequentem supprimit rursusque terga vertere seque ad oppidum Ilerdam recipere et sub muro consistere cogit.

XXII. Las tropas de César mantienen valientemente su posición; los enemigos sustituyen a sus soldados cansados y César ha de hacer lo mismo (1, 45, 2). Tamen virtute et patientia nitebantur atque omnia vulnera sustinebant. Auge-batur illis copia, atque ex castris cohortes per oppidum crebro submittebantur, ut integri defessis succederent. Hoc idem Caesar facere cogebatur, ut submissis in eundem locum cohortibus defessos reciperet.

(5)

P á g i n a | 5

XXIII. Se enumeran los muertos y heridos en un combate (1, 46, 4).

Ita vario certamine pugnatum est. Nostri in primo congressu circiter LXX ceci-derunt, in his Q. Fulginius ex primo hastato legionis XIIII, qui propter eximiam virtutem ex inferioribus ordinibus in eum locum pervenerat; vulnerantur am-plius DC. Ex Afranianis interficiuntur T. Caecilius, primi pili centurio, et praeter eum centuriones IIII, milites amplius CC.

XXIV. Se levanta una gran tempestad que destruye los puentes (1, 48, 1-3).

Accidit etiam repentinum incommodum biduo, quo haec gesta sunt. Tanta enim tempestas cooritur, ut numquam illis locis maiores aquas fuisse constaret. Tum autem ex omnibus montibus nives proluit ac summas ripas fluminis su-peravit pontesque ambo, quos C. Fabius fecerat, uno die interrupit. Quae res magnas difficultates exercitui Caesaris attulit.

XXV. Dadas las enormes dificultades para el avance por tierra, César ordena a sus soldados construir naves de fabricación sencilla y de material ligero (1, 54, 1). Cum in his angustiis res esset, atque omnes viae ab Afranianis militibus equiti-busque obsiderentur, nec pontes perfici possent, imperat militibus Caesar, ut naves faciant, cuius generis eum superioribus annis usus Britanniae docuerat. Carinae ex levi materia fiebant; reliquum corpus navium viminibus contextum coriis integebatur.

XXVI. Los marselleses se preparan para el combate naval (1, 56, 2).

Dum haec ad Ilerdam geruntur, Massilienses usi L. Domitii consilio naves lon-gas expediunt numero XVII, quarum erant XI tectae. Multa huc minora navigia addunt, ut ipsa multitudine nostra classis terreatur. Magnum numerum sagitta-riorum, magnum Albicorum, de quibus supra demonstratum est, imponunt atque hos praemiis pollicitationibusque incitant. Certas sibi deposcit naves Do-mitius atque has colonis pastoribusque, quos secum adduxerat, complet.

XXVII. La noticia de la victoria naval de los cesarianos, junto a Marsella, y la termi-nación del puente sobre el Segre levanta el ánimo del ejército de César, junto a Lérida, a la vez que dificulta los movimientos de los pompeyanos (1, 59, 1). Hoc primum Caesari ad Ilerdam nuntiatur; simul, perfecto ponte, celeriter for-tuna mutatur. Illi perterriti virtute equitum, minus libere, minus audacter vaga-bantur; alias non longo a castris progressi spatio, ut celerem receptum haberent, angustius pabulabantur, alias longiore circuitu custodias stationesque equitum vitabant.

XXVIII. Al despertar el alba, César saca todas sus tropas del campamento (1, 68, 1). Caesar exploratis regionibus albente caelo omnes copias castris educit magno-que circuitu nullo certo itinere exercitum ducit. Nam quae itinera ad Hiberum

(6)

P á g i n a | 6

XXIX. Ante las propuestas de paz de sus propios soldados y la confraternización de partidarios de César y Pompeyo, el jefe pompeyano Petreyo acaba de raíz con esta situación (1, 75, 2).

Petreius vero non deserit sese. Armat familiam; cum hac et praetoria cohorte cetratorum barbarisque equitibus paucis, beneficiariis suis, quos suae custodiae causa habere consuerat, improviso ad vallum advolat, colloquia militum inte-rrumpit, nostros repellit a castris, quos deprendit interficit.

XXX. Petreyo ruega a sus soldados que no lo abandonen (1, 76, 2-3).

Fit celeriter concursus in praetorium. Postulat, ut iurent omnes se exercitum ducesque non deserturos neque prodituros neque sibi separatim a reliquis con-silium capturos. Princeps in haec verba iurat ipse; idem iusiurandum adigit Af-ranium.

XXXI. Trebonio decide asediar la ciudad de Marsella por dos partes al mismo tiempo (2, 1, 1).

Dum haec in Hispania geruntur, C. Trebonius legatus, qui ad oppugnationem Massiliae relictus erat, duabus ex partibus aggerem, vineas turresque ad oppi-dum agere instituit. Una erat proxima portui navalibusque, altera ad portam, qua est aditus ex Gallia atque Hispania, ad id mare, quod adiacet ad ostium Rhodani.

XXXII. El ejército romano, sintiendo compasión por la calamitosa situación del enemigo, deja de atacarle a la espera de que el propio César decida sobre los hechos cuando regrese al lugar del asedio (2, 13, 1).

Quibus rebus commoti legati milites ex opere deducunt, oppugnatione de-sistunt; operibus custodias relinquunt. Indutiarum quodam genere misericordia facto adventus Caesaris exspectatur. Nullum ex muro, nullum a nostris mittitur telum.

XXXIII. Partida de L. Domicio (2, 22, 2).

Sed paucis ante diebus L. Domitius cognita Massiliensium voluntate navibus III comparatis, ex quibus duas familiaribus suis attribuerat, unam ipse conscende-rat nactus turbidam tempestatem profectus est. Hunc conspicatae naves, quae iussu Bruti consuetudine cotidiana ad portum excubabant, sublatis ancoris se-qui coeperunt.

XXXIV. Rendición de los marselleses (2, 22, 5-6).

Massilienses arma tormentaque ex oppido, ut est imperatum, proferunt, naves ex portu navalibusque educunt, pecuniam ex publico tradunt. Quibus rebus confectis Caesar magis eos pro nomine et vetustate, quam pro meritis in se civi-tatis conservans duas ibi legiones praesidio relinquit

(7)

P á g i n a | 7

XXXV. Curión observa el campamento de Varo (2, 25, 2).

Hoc explorato loco Curio castra Vari conspicit muro oppidoque coniuncta ad portam, quae appellatur Belica, admodum munita natura loci, una ex parte ipso oppido Utica, altero a theatro, quod est ante oppidum, substructionibus eius operis maximis, aditu ad castra difficili et angusto.

XXXVI. Curión se dispone para la lucha (2, 26, 1).

Curio universi exercitus conclamatione imperator appellatur posteroque die exercitum Uticam ducit et prope oppidum castra ponit. Nondum opere cas-trorum perfecto equites ex statione nuntiant magna auxilia equitum peditum-que ab rege missa Uticam venire.

XXXVII. Carrión se entera de la llegada de tropas del rey Yuba (2, 26, 3).

Novitate rei Curio permotus praemittit equites, qui primum impetum sustine-ant ac morentur; ipse celeriter ab opere deductis legionibus aciem instruit. Equi-tesque committunt proelium et magnum peditum numerum interficiunt.

XXXVIII. Los sitiados están a punto de entregarse, cuando llegan unos mensajeros (2, 36, 2-3).

Erat in oppido multitudo insolens belli. Itaque de deditione omnes palam lo-quebantu. Haec cum agerentur, nuntii praemissi ab rege Iuba venerunt, qui il-lum adesse cum magnis copiis dicerent et de custodia ac defensione urbis hor-tarentur. Quae res eorum perterritos animos confirmavit.

XXXIX. La caballería de los númidas (2, 38, 4).

Equites missi nocte iter conficiunt, imprudentes atque inopinantes hostes aggrediuntur. Numidae enim quadam barbara consuetudine nullis ordinibus passim consederant. Hos oppressos somno et dispersos adorti magnum eorum numerum interficiunt; multi perterriti profugiunt. Quo facto ad Curionem equi-tes revertuntur captivosque ad eum reducunt.

XL. El cuestor Marcio Rufo anima a los suyos (2, 43, 1).

His rebus cognitis Marcius Rufus quaestor in castris relictus a Curione cohor-tatur suos, ne animo deficiant. Illi orant atque obsecrant, ut in Siciliam navibus reportentur. Pollicetur magistrisque imperat navium, ut primo vespere omnes scaphas ad litus appulsas habeant.

XLI. Reacción de las tropas a la arenga de Rufo (2, 43, 2).

Sed tantus fuit omnium terror, ut alii adesse copias Iubae dicerent, alii cum le-gionibus instare Varum iamque se pulverem venientium cernere, quarum rerum nihil omnino acciderat, alii classem hostium celeriter advolaturam suspi-carentur. Itaque perterritis omnibus sibi quisque consulebat.

(8)

P á g i n a | 8

XLII. Unos pocos soldados llegan a Sicilia (2, 44, 1).

Quibus rebus accidit, ut pauci milites patresque familiae, qui aut gratia aut mis-ericordia valerent aut naves adnare possent, recepti in Siciliam incolumes per-venirent. Reliquae copiae missis ad Varum noctu legatorum numero centurio-nibus sese ei dediderunt.

XLIII. Partes de las naves que eran enviadas a César son incendiadas por Bíbulo (3, 8, 1-3).

Expositis militibus naves eadem nocte Brundisium a Caesare remittuntur, ut reliquae legiones equitatusque transportari possent. Huic officio praepositus erat Fufius Calenus legatus, qui celeritatem in transportandis legionibus adhi-beret. Sed naves offenderunt. Bibulus enim navibus occurrit et circiter XXX in-cendit.

XLIV. Apolonia y otras ciudades se entregan a César y prometen cumplir sus órde-nes (3, 12, 2).

Quorum cognita voluntate clam profugit Apollonia Staberius. Illi ad Caesarem legatos mittunt oppidoque recipiunt. Hos sequuntur Bullidenses, Amantini et reliquae finitimae civitates totaque Epiros et legatis ad Caesarem missis, quae imperaret, facturos pollicentur.

XLV. Muerte de Bíbulo (3, 18, 1-2).

Bibulus multos dies terra prohibitus et graviore morbo ex frigore et labore im-plicitus, cum neque curari posset neque susceptum officium deserere vellet, vim morbi sustinere non potuit. Eo mortuo ad neminem unum summa imperii redit.

XLVI. Acciones de Antonio en Brundisium (3, 24, 1).

Erat eo tempore Antonius Brundisii; is virtute militum confisus scaphas navium magnarum circiter LX cratibus pluteisque contexit eoque milites delectos impo-suit atque eas in litore pluribus locis separatim dispoimpo-suit navesque triremes duas, quas Brundisii faciendas curaverat.

XLVII. Petreyo conduce la cohorte pretoria contra el centro de la formación enemiga (3, 30, 6-7).

Haec ad Antonium statim per Graecos deferuntur. Ille missis ad Caesarem nuntiis unum diem sese castris tenuit; altero die ad eum pervenit Caesar. Cuius adventu cognito Pompeius, ne duobus circumcluderetur exercitibus, ex eo loco discedit omnibusque copiis ad Asparagium Dyrrachinorum pervenit atque ibi idoneo loco castra ponit.

(9)

P á g i n a | 9

XLVIII. César, desde las proximidades del campamento de Pompeyo, observa la disposición de las tropas de éste (3, 38).

Caesar, cum Pompei castris appropinquasset, ad hunc modum aciem eius in-structam animadvertit. Erant in sinistro cornu legiones duae traditae a Caesare initio dissensionis ex senatus conusulto; quarum una prima, altera tertia appe-llabatur. In eo loco ipse erat Pompeius.

XLIX. César se dirige hacia la ciudad en la que sabe que se encuentra Pompeyo. Al llegar allí, le ofrece ocasión de luchar (3, 41).

Caesar, postquam Pompeium ad Asparagium esse cognovit, eodem cum exer-citu profectus expugnato in itinere oppido Parthinorum, in quo Pompeius prae-sidium habebat, tertio die ad Pompeium pervenit iuxtaque eum castra posuit et postridie eductis omnibus copiis acie instructa decernendi potestatem Pompeio fecit.

L. César, aprovechando la naturaleza del lugar, decide rodear el campamento de Pompeyo con fortificaciones suyas (3, 43).

Quibus rebus cognitis Caesar consilium capit ex loci natura. Erant enim circum castra Pompei permulti editi atque asperi colles. Hos primum praesidiis tenuit castellaque ibi communit. Inde, ut loci cuiusque natura ferebat, ex castello in castellum perducta munitione circumvallare Pompeium instituit.

LI. Los soldados recuerdan campañas duras (3, 47, 5).

Recordabantur enim eadem se superiore anno in Hispania perpessos labore et patientia maximum bellum confecisse, meminerant ad Alesiam magnam se inopiam perpessos, multo etiam maiorem ad Avaricum, maximarum gentium victores discessisse.

LII. Medidas de César para cortar el paso a Pompeyo (3, 58).

Caesar, quo facilius equitatum Pompeianum ad Dyrrachium contineret et pabu-latione prohiberet, aditus duos, quos esse angustos demonstravimus, magnis operibus praemunivit castellaque his locis posuit. Pompeius, ubi nihil profici equitatu cognovit, paucis intermissis diebus rursus eum navibus ad se intra munitiones recipit.

LIII. César, atacando por sorpresa, expulsa a los pompeyanos de su trinchera (3, 67, 4).

Neque Caesarem prima opinio fefellit, nam et pervenit prius quam Pompeius sentire posset, et tametsi erant munitiones castrorum magnae, tamen sinistro cornu, ubi erat ipse, celeriter aggressus Pompeianos, ex vallo eos deturbavit. Et, cum irrumpere nostri conarentur, hic paulisper est pugnatum.

(10)

P á g i n a | 10

LIV. César, sin demora alguna, hizo salir a la impedimenta hacia la ciudad de Apolonia y organizó sus legiones (3, 75).

Itaque nulla interposita mora impedimenta omnia silentio prima nocte ex cas-tris Apolloniam praemisit. Duas in cascas-tris legiones retinuit, reliquas de quarta vigilia compluribus portis eductas eodem itinere praemisit.

LV. César envía tropas de refresco logrando poner en fuga a los pompeyanos (3, 94, 1).

Eodem tempore tertiam aciem Caesar, quae quieta fuerat et se ad id tempus loco tenuerat, procurrere iussit. Ita cum recentes atque integri defessis succes-sissent, alii autem a tergo adorirentur, sustinere Pompeiani non potuerunt, atque universi terga verterunt.

LVI. César distribuye sus tropas (3, 97).

Qua re animadversa Caesar copias suas divisit partemque legionum in castris Pompei remanere iussit, partem in sua castra remisit, IIII secum legiones duxit commodioreque itinere Pompeianis occurrere coepit et progressus milia pas-suum VI aciem instruxit.

LVII. César acoge con benevolencia a los soldados (3, 98, 1-2).

Caesar prima luce omnes eos, qui in monte consederant, ex superioribus locis in planitiem descendere atque arma proicere iussit. Quod ubi sine recusatione fe-cerunt passisque palmis proiecti ad terram flentes ab eo salutem petiverunt, consolatus consurgere iussit et pauca apud eos de lenitate sua locutus, quo mi-nore essent timore, omnes conservavit.

LVIII. Composición de las tropas de Aquilas (3, 110, 1-2).

Erant cum Achilla eae copiae, ut neque numero neque genere hominum neque usu rei militaris contemnendae viderentur. Milia enim XX in armis habebat. Haec constabant ex Gabinianis militibus qui iam in consuetudinem Alexandri-nae vitae ac licentiae venerant et nomen disciplinamque populi Romani dedidi-cerant uxoresque duxerant, ex quibus plerique liberos habebant. Huc accede-bant collecti ex praedonibus latronibusque Syriae Ciliciaeque provinciae finiti-marumque regionum. Multi praeterea capitis damnati exulesque convenerant.

Referencias

Documento similar

En cumplimiento del Reglamento de Grados y Títulos de la Universidad César Vallejo presento ante ustedes la Tesis titulada “Niveles de Comprensión de Textos entre

El acompañamiento escolar de los padres de familia es significativa en el aprendizaje relacionado al Área de Comunicación en la dimensión comprensión de textos en los

Esta investigación es relevante en la medida de que plantea estrategias motivacionales pertinentes que permitan el desarrollo de actitudes personales positivas

De allí la importancia de y la necesidad de establecer una conexión entre la situación problemática descrita y el objetivo principal de los servicios de salud y

a) Con la resolución de aprobación y registro del Informe de Investigación emitida por el Directorio, el docente investigador puede iniciar la ejecución del

La evaluación no solo cumple la función de determinar los resultados mediante mecanismos tradicionales sino que mediante la evaluación socializadora se busca la

El presente informe de investigación corresponde a la tesis titulada: “Modelo de gestión docente fundamentado en la física cuántica y la complejidad para lograr el desarrollo

Interpretación: en la Figura N° 4 se observa que los docentes de la Institución Educativa N°16192 de Bagua-Amazonas respecto a la dimensión calculativa el 50% de docentes