• No se han encontrado resultados

Cap X BESTIAE ET HOMINES

In document 1. LLPSI Comunicativo (página 65-71)

CONTENIDOS

CONTENIDOS COMUNICATIVOS  Naturaleza y seres vivos

 Tiempo libre y ocio: vacaciones, intereses y habilidades

VOCABULARIO

 Naturaleza y seres vivos:āer, āla, cauda, mare, flumen, anima, animal, rāmus, folium, ōvum, pullus

 Partes del cuerpo: pēs, pulmo  Objetos: petasus, nīdus, pila, lectus,  Profesiones: mercātor, nūntius  Otros: deus, vōx, nēmō

 Adjetivos: ferus, vīvus/mortuus, crassus/tenuis, perterritus

 Verbos de sentimientos: vult volunt de movimiento: movēre, ascendere, cadere  Otros verbos: capere, volāre, natāre, facere, vīvere, spirāre, parēre, lūdere, canere,

FACVLTAS LOQVENDI CAP X

MODELO PRUEBA ORAL Y LECTURA ‘BESTIAE ET HOMINES’ Ficha PROFESOR

NOMEN DISCIPULI / DISCIPULAE_________________________

Lege primum textum et responde deinde responde ad interrogata

Iulia, Quintus et Marcus apud rivum sunt.

Iulia: Aspicite ut bibunt pisces in rivo! Cum pisces natant, cauda movetur et vestigia in aqua non faciunt.

Quintus: Deus Neptunus etiam natare potest, is enim deus maris est. Et deus Mercurius nulla vestigia in aere facit cum imperia deorum ad homines portat.

Marcus: Sine alis in pedibus et in petaso eius volare non potest! Homo qui petasum cum alis habet id vendere potest et pecuniam habere.

Iulia panem e sacculo suo capit et piscibus eum dat. Iulia: Cur necesse est hominibus pecuniam habere?

Marcus: Quia sic cibum emere possunt et edere. Nemo tantum anima vivit! Quintus: Spirare necesse est homini, quod animalia sumus.

Iulia: Quomodo pulli in ovibus spirant?

Marcus: Dum ova in nido sunt, pulli neque spirare neque canere audent quia aquila supra hortum volat et cibum quaerit…

Iulia: Ascende in arbore, Quinte, et in ramo aquilae meum panem pone! Marcus: Crassus est Quintus! Ramus tenuis eum sustinere non potest!

● Quid movent pisces dum natant?

● Cur deus Mercurius nulla vestigia in aere facit? ● Cur Marcus vendere petasum alatum vult? ● Num homo sine cibo vivere potest?

● Quid Iulia Quintum iubet?

In hac parte oportet loqui duo-tria minuta de bestiis. Oportet respondeas ad unam / duas quaestiones a tuo condiscipulo positas.

MODELO PRUEBA ORAL Y LECTURA ‘BESTIAE ET HOMINES’ Fichas ALUMNO

Lege primum textum et responde deinde responde ad interrogata

Iulia, Quintus et Marcus apud rivum sunt.

Iulia: Aspicite ut bibunt pisces in rivo! Cum pisces natant, cauda movetur et vestigia in aqua non faciunt.

Quintus: Deus Neptunus etiam natare potest, is enim deus maris est. Et deus Mercurius nulla vestigia in aere facit cum imperia deorum ad homines portat. Marcus: Sine alis in pedibus et in petaso eius volare non potest! Homo qui petasum cum alis habet id vendere potest et pecuniam habere.

Iulia panem e sacculo suo capit et piscibus eum dat. Iulia: Cur necesse est hominibus pecuniam habere?

Marcus: Quia sic cibum emere possunt et edere. Nemo tantum anima vivit! Quintus: Spirare necesse est homini, quia animalia sumus.

Iulia: Quomodo pulli in ovibus spirant?

Marcus: Dum ova in nido sunt, pulli neque spirare neque canere audent quia aquila supra hortum volat et cibum quaerit…

Iulia: Ascende in arbore, Quinte, et aquilae pone panem meum in ramo! Marcus: Crassus est Quintus! Ramus tenuis eum sustinere non potest!

In hac parte oportet loqui duo-tria minuta de bestiis. Oportet respondeas ad unam / duas quaestiones a tuo condiscipulo positas.

Ecce indicia:

Primum saluta condiscipulum tuum / condiscipulam tuam. Deinde interroga eum / eam: “Suntne montes prope tuum

oppidum? Et rivum?

Quae bestiae sunt in campo tuo? Te delectant bestiae? Videsne aves in caelo? Cur volare non potest? Quis est cibus qui te delectat?

FACVLTAS AVDIENDI CAP X

1. Qua in sententia melius colligitur textus quem audivisti? (1) a. Non solum pulli sed etiam mater eius aquilam timent. b. Quintus et Iulia nidos in arboribus quaerunt.

c. In ramo sunt nidi, sed Iulia videre non potest.

d. Mater pullorum se occultat quia venit Quintus et Iulia. e. Quintus arborem non ascendit quia crassus est.

2. Responde ad interrogata. (5) ● Ubi est mater pullorum?

● Quid faciunt mater et pulli si aquila supra hortum volat? ● Cur Quintus ascendere in arborem non vult?

● Potestne homo vivere sine spirare?

● Cur homo mortuus nidos videre non potest? 3. Verum aut Falsum (4)

Verum Falsum

Pullus sine cibo vivere potest.

Cum aquila inter folia arborum volat, mater pullorum supra hortum se occultat

Quintus in arborem ascendere non audet quia tenuis non est.

Qui mortuus est oculos aperire non potest

SCRIPTVM

[Audio: http://www.ivoox.com/17167768] Quintus et Iulia in horto sunt.

Iulia: “Aspice, Quinte, nidum in ramo. Ubi est mater pullorum?”

Quintus: “Mater cibum quaerit. Necesse est avibus cibum habere. Nemo enim sine cibo vivere potest. Cum aquila supra hortum volat, inter folia arborum mater pullorum se occultat, itaque neque pullos neque eam ipsam canere audimus.”

Iulia: “Cur puer Quintus non ascendit in arborem et pullos mihi monstrat?”

Quintus: “In arborem puer Quintus ascendere non audet, quia crassus est et ramus tenuis est.”

Iulia: “Is qui non spirat tenuis esse potest, quia anima quae in pulmones ducitur abest.” Quintus: “Is autem qui non spirat mortuus est et qui mortuus est oculos aperire non potest. Et etiam qui oculos aperire non potest, nidos cum pullis videre non potest!”

FACVLTAS LEGENDI CAP X

Ecce Marcus et Quintus ambulant per silvam. Ii ipsi nidos avium quaerunt. Nidi inter folia arborum sunt. Aves hic se occultant, ergo aquila eas reperire non potest.

Dum pueri per silvam errant, lupus, qui cibum non habet, accurrit.

Ecce Quintus perterritus in arborem ascendit et iam supra Marcum in arbore est. Marcus ipse ascendere non audet quod crassus est, itaque ramum tenuem sumit et ante lupum eum tenet. Magna voce clamat: “Abi, lupe!”

Lupus eum aspicit. Marcus ambulare potest quod pedes habet, neque volare potest, quod alas non habet. Sed ramo verberare lupum potest: Marcus ipse cibum lupo esse non vult.

Hic lupus Quintum clamare audit, et pastorem Iulii cum cane accurrere videt. Necesse est abire!

Canis dentes ei ostendit (ergo iratus est!). Lupus se vertit, pueros relinquit et montes petit.

a) Latine collige una sententia id quod legisti. (1)

b) Responde ad interrogata: (5) ● Cur nidi inter folia sunt?

● Cur Marcus in arborem non ascendit? ● Cum videt lupum, quid clamat Marcus? ● Quid Marcus capit?

● Cur lupus se vertit et montes petit? c) Indica utrum verum an falsum sit: (4)

Verum

Falsum

Aquila aves reperire non potest quia eae in nidis se occultant

Lupus cibum quaerit

Quintus in arborem ascendit sed Marcus non audet

FACVLTAS SCRIBENDI CAP X

Perge fabulam scribere:

Sine anima nemo potest vivere. Spirare necesse est homini, non cibum esse!

Ecce Quintus, Marcus Iuliaque per hortum ambulant. In horto sunt Lilia et rosae, sed quoque arbores quae mala et pira dant. Mala pueris delectat, itaque Quintus in umeris Iuliam imponit et parva mala capiunt.

Sed magnum malum in tenui ramo est et Iulia id capere non audet. Etiam ii aquilam supra eos et canem Margaritam volare vident! Tunc...

Indicia

• Animal, flumen, folium, • Leo, pes, vox

• Potest / possunt • Vult / volunt • Cum + indicativus

• Infinitivus: vocare, videre, ponere, audire • Infinitivus passivus: vocari, videri, poni,

audiri

• Necesse est + inf + dat • Pueri puellam canere audiunt

• Marcus Quintum ad terram cadere videt • Gemmae edi non possunt

Cap. XI CORPVS HVMANVM

CONTENIDOS

CONTENIDOS COMUNICATIVOS  Expresar dolor o malestar físico.

 Reproducir en estilo indirecto las palabras de otro

VOCABULARIO

 Partes del cuerpo: ōs, capillus, frōns, gena, cerebrum, labrum, lingua, pectus, cor, sanguis, vēna, iecur, venter, viscera,

 Colores: color, ruber  Profesiones: medicus  Objetos: pōculum, culter,  Otros: hūmānus,

 Adjetivos: stultus, sanus/aeger  Adverbios: bene/male, modo

 Verbos de sentimientos: sentīre, horrēre, gaudēre de movimiento: arcessere, revenīre,  Verbos de dicción: dīcere,

 Otros verbos: fluere, sānare, sedēre, stāre, tangere, iubēre, aegrotare, spectāre, dolēre, appōnere, palpitāre, putāre, dētergēre, posse

In document 1. LLPSI Comunicativo (página 65-71)