Gramática, §§ 265-270
1. Inter se contraria sunt beneficium et inuria.—2. Animus et consilium et sententia posita est in legibus.—3. Viri, feminae mancipia facti sunt.—4. Aedifi- cium, equi, boves, vaccae una deleta sunt incendio.—5. Volsinii, oppidum Tusco- rum opulentissimum totum concrematum est.—6. Vulturnum, Etruscorum urbs, ab Samnitibus capta est.—7. Tarentus, Lacedaemoniorum opus, Calabriae caput, in ip- sis Hadriatici maris faucibus posita est.—8. Namque idem velle atque idem nolle, ea (= id) demum firma amicitia est.—9. Non omnis error stultitia dicenda est.— 10. Numidae possedere ea loca, quae Numidia appellatur.—11. In fuga salutem sperare, ea (= id) vero dementia est.—12. M. Marcellus Syracusas, urbem ornatis- simam, cepit.—13. Via Flaminia, iter belli, erat obstructum.—14. Romani, unica spes, procul aberant.—15. Pars mirantur molem equi.—16. Pars scandunt equum et nota conduntur in alvo.—17. Magna multitudo hominum in urbem convene- rant.—18. Capita coniurationis eius virgis caesi ac securi percussi sunt.—19. Acies Romana (= Romanorum) incumbentium in hostes pondere suo armorumque stabi- lis erat.—20. Magna pars hostium vulnerati aut occissi sunt.—21. Vicit in senatu pars illa, qui pretium aut gratiam anteferebant.—22. Hannibal, quia fessum mili- tem proelio operibusque habebat, paucorum iis dierum quietem dedit.—23. Ple- raque nobilitas quasi pollui consulatum credebant, si eum homo novus, quamvis egregius, adeptus foret.—24. Capti ab Iugurtha, pars in crucem acti, pars bestiis obiecti sunt.
(Gramática, §§ 271-325)
EL NOMINATIVO
Gramática, § 275
1. Cicero atque Antonius consules a populo creati sunt.—2. Iuppiter a poe- tis pater divum hominumque rex dicitur.—3. Cato esse quam videri probus male- bat.—4. Avari inopes ac pauperes existimandi sunt.—5. Hannibal princeps in proe- lium ibat, ultimus, conserto proelio excedebat.—6. Amicitia Massinissae bona atque honesta Romanis permansit.—7. Virtus clara aeternaque habetur.—8. Quae (= quod) apud alios iracundia dicitur, ea (= id) in imperio superbia atque crudelitas appellatur.—9. Aristides iustus appellatur.—10. Illorum beata mors videtur.
EL VOCATIVO
Gramática, § 276
1. Parce metu, Cyterea.—2. Quibus, Hector, ab oris, spectate venis?— 3. Phoebe, graves Troiae semper miserate labores...—4. Audi, inquit, Iuppiter: audi, pater patrate populi Albani; audi tu, populus Albanus.—5. O fortunate adulescens, qui Homerum tuae virtutis praeconem inveneris.—6. Pompei, meorum prime soda- lium!—7. Nate, meae vires, mea magna potentia solus.—8. Quo, moriture, ruis?
EL ACUSATIVO
Gramática, §§ 277-285
COMPLEMENTODIRECTO.—Gramática, § 278
1. Utrumque laetor.—2. Quis non dolet interitum talis civis?—3. Multi ab- diti in tabernaculis aut suum fatum querebantur aut cum familiaribus suis
commune periculum miserabantur.—4. Gens inimica mihi Tyrrhenum navi- gat aequor.—5. Erumpere nubem ardebant.—6. Pars stupet donum exitiale Minervae.—7. Casum indignabar amici.—8. Tu faciem illius falle (= fallendo assume).—9. Taedet eos vitae.—10. Me miseret illius, sed illum non paenitet fla- gitiorum suorum.—11. Te taedet vitae, me piget taedii tui.—12. Postquam ani- mus quievit, pigere eum facti coepit.—13. Me piget stultitiae meae.—14. Fra- tris me pudet pigetque.—15. Me civitatis morum piget.—16. Sunt homines quos infamiae suae neque pudeat neque taedeat.—17. Num senectutis suae eum paenitet?—18. Paenitebat eos modo consilii, modo paenitentiae ipsius.—19. Me taedet sermonis tui.—20. Superbia sapientem non decet.—21. Me dies, vox, la- tera deficiant, si haec omnia enumerare velim.—22. Cur praeterimus ea, quae praetereunda non sunt?—23. Me non praeterit usum esse optimum dicendi magistrum.—24. Te haec omnia dedecent.—25. Nec fratrem fefellerunt doli sororis.—26. Flumen hostes transierant.—27. Hostes proelium ineunt.—28. Han- nibal, dum murum incautius subit, femur ictus cecidit.
ACUSATIVOINTERNO.—Gramática, § 279
1. Vitam beatam vixerat; postea cum hostibus acerrima proelia pugnavit, ne miseram serviret servitutem.—2. Vicimus, o socii, et magnam pugnavimus pug- nam.—3. Iuravi verissimum ius iurandum.—4. Magnum proelium pugnavi- mus.—5. Qui currit stadium eniti debet ut vincat.—6. Sacra canunt.—7. Multa passus est.—8. Talia fatur.—9. Nec mortale sonans.
ACUSATIVODEEXTENSIÓN.—Gramática, § 280
En el Espacio.—1. Tridui viam a suis finibus processerant.—2. Caesar tridui iter processit.—3. Castra hostium duo milia passuum a nobis aberant.—4. Zama quinque dierum iter ab Carthagine abest.—5. Aesculapii templum quinque milibus passuum ab Epidauro distat.—6. Dictator per loca alta exercitum ducebat modico ab hoste intervallo.—7. Castra Cleopatrae non longo spatio a Ptolomaei castris distabant.—8. Hic locus ab hoste circiter passus sexcentos aberat.—9. Haec plani- ties tria milia passuum in longitudinem patebat.—10. Caesar milia passuum decem novem murum in altitudinem pedum sedecim fossamque perducit.—11. Castra hostium, ab milibus passuum minus duobus posita, amplius milibus passuum quat- tuor in latitudinem patebant.
En el Tiempo.—1. Multos dies domi permansi.—2. Caesar totam noctem ad exercitum manere decrevit.—3. Hannibal Italiam per annos sedecim omni belli clade vastavit.—4. Punico bello duodecimum annum Italia urebatur.—5. Pater meus abhinc quinque annos mortuus est.—6. Hoc factum est ferme abhinc bien- nium.—7. Demosthenes abhinc annos prope trecentos fuit.—8. Viginti annos natus sum.—9. M. Cato mortuus est annos quinque et octoginta natus.
ACUSATIVODERELACIÓN.—Gramática, § 281
1. Hannibal adversum femur tragula graviter ictus cecidit.—2. Vul- tum demissa.—3. Exuvias indutus Achillis rediit.—4. Nivea cinguntur tempora vitta.— 5. Ardentesque oculos suffecti sanguine et igni.—6. Faciem mutatus et ora Cupido.—7. Iliades matres tunsae pectora palmis.—8. Ecce manus iuvenem post terga revinctum pastores trahebant.—9. Os humerosque deo similis.—10. Nudus membra.
ACUSATIVOADVERBIAL.—Gramática, § 282
1. Suevi maximam partem lacte et pecore vivunt.—2. Intonuit laevum.
ACUSATIVOEXCLAMATIVO.—Gramática, § 283
1. Eheu me miserum!—2. O tempora! O mores!—3. O nos beatos, o rem pu- blicam fortunatam, o praeclaram laudem consulatus mei!—4. Mene incepto desis- tere victam?
ACUSATIVODEDIRECCIÓN.—Gramática, § 284
1. Pauci milites ex proelio elapsi, incertis itineribus per silvas in hiberna pervenerunt.—2. Ense recluso ibat in Eurialum.—3. Ad octogesimum annum vixit.—4. Comitia in diem certam consul indixerat.—5. Me ad coenam in posterum diem invitavit.—6. In tertium annum profectionem lege confirmant.—7. Agitabatur magis magisque in dies animus ferox Catilinae.—8. Crescit in (singulos) dies hos- tium numerus.—9. Monet ut in reliquum tempus omnes suspiciones vitet.—10. Ad te confugimus.—11. Catilina, paucos dies commoratus apud C. Flaminium in agro Arretino, in castra ad Manlium contendit.—12. Hostis ad urbem modo, modo in Galliam castra movebat.—13. Sed ubi res ad certamen venit, victus ex proe lio profugit in provinciam ac deinde Romam contendit.—14. Marius ad Zamam per- venit.—15. Ex eo oppido pons ad Helvetios pertinet.—16. Ad multam noctem pugnatum est.—17. Clamores horrendos ad sidera tollit.—18. Missi (sunt) alii in Volscos, alii Cumas.—19. L. Catilina in M. Leccae domum venit.—20. Demaratus Corinthius se contulit Tarquinios, in urbem Etruriae florentissimam.—21. Suevi domum reverti coeperunt.—22. Deinde se ex curia domum proripit.—23. Italiam Laviniaque venit litora.—24. Tumulum antiquae Cereris sedemque sacratam veni- mus.—25. Terram Hesperiam venies.—26. Tua tristis imago me haec limina ten- dere adegit.—27. Naves eodem, unde exierant, redierunt.
DOBLEACUSATIVO.—Gramática, § 285
1. Haec ubi Romae comperta sunt, senatus Catilinam et Manlium hostes iudicat.—2. Catilina fidem, fortunas, pericula vilia habebat.—3. Decus, quod antiqui summum bonum esse dixerunt, hic (Zenón) solum bonum dicit; item dedecus, quod illi summum malum existimaverunt, hic solum aestimat; divi-
tias, valetudinem, pulchritudinem, commodas res appellat, non bonas; pauperta- tem, debilitatem, dolorem, incommodas, non malas.—4. Necessitudo etiam ti- midos fortes facit.—5. Ut faciat te pulchrae prolis parentem.—6. Id te usus docebit.—7. Nemo ceteros docere ea, quae ignorat, potest.—8. Caesarem sen- tentiam rogavit; Caesar rogatus sententiam sic locutus est.—9. Catilina iuventu- tem multis modis mala facinora edocebat.—10. Te tua fata docebo.—11. Socii auxilia Romanos (= a Romanis) poposcerant.—12. Oro te ut me adiuves.—13. Ro- gavit me, quid sentirem.—14. Hoc me interrogas.—15. Caesar a Gallis obsides flagitavit.—16. Peto a te veniam.—17. Ne divitias deos rogaveris.—18. Dux co- pias flumen traduxerat.—19. Circumduxit exercitum urbem.—20. Urbem multos annos oppugnavit.—21. Hostes legatos Romam miserunt.—22. Latagum occupat os faciemque.—23. Iuvenem transadigit costas.
ACUSATIVOINSTRUMENTALDEPERSONA.—Gramática, § 316
1. Imperator omnes fere res asperas per Iugurtham agebat.—2. Interea (Iugur- tha) per homines callidos exercitum temptabat.
ACUSATIVODECAUSA.—Gramática, § 313
1. Iugurthae legati respondent Hiempsalem ob saevitiam suam ab Numidis in- terfectum esse.—2. Et propter vulnera militum et propter sepulturam occisorum nostri hostes sequi non potuerunt.
ACUSATIVODELUGAR «PORDONDE».—Gramática, § 317
1. Iugurtha per saltuosa loca et tramites exercitum ducebat.—2. Erant omnino itinera duo: unum per Sequanos; alterum per provinciam.
EL DATIVO
Gramática, §§ 286-297
DATIVOCOMPLEMENTOINDIRECTODEVERBOSTRANSITIVOS.—Gramática, § 287
1. Volturcius, vitae diffidens, veluti hostibus sese praetoribus dedit.—2. Bel lo Numantino Micipsa, cum populo Romano auxilia mitteret, praefecit Iugurtham Numidis quos in Hispaniam mittebat.—3. Pater naturae concessit; fratri propin- quus per scelus vitam eripuit.
DATIVOCOMPLEMENTOÚNICODEVERBOS, ADJETIVOSYADVERBIOS.—Gramática, § 288
1. Galli plerique novis rebus studebant.—2. Germani agri culturae non stu- dent.—3. Catilina consuli insidiatus est.—4. Nec, si plus tibi ea noceant quam illi
prosint, cui promisseris, contra officium est maius anteponi minori.—5. Iuventus pleraque Catilinae inceptis favebat.—6. Catilina plerisque consularibus, praeterea optimo cuique litteras mittit (adfirmans) se, quoniam factioni inimicorum resistere nequiverit, fortunae cedere, Massiliamque in exsilium proficisci.—7. Pauci sena- tores, quibus bonum et aequum divitiis carius erat, subveniundum Adher ba li cen- sebant.—8. Regno Numidiae consulite; me manibus impiis eripite.—9. Dixerunt legati incipere bellum cuivis etiam ignavo licere; deponi cum victores velint. Proinde sibi regnoque consuleret.—10. Invident honori meo; ergo invideant labori, innocentiae, periculis etiam meis, quoniam per haec illum cepi.—11. Numidae pa- bulo magis quam arvo student.—12. Dumnorix novis rebus studebat.—13. Mun- dus deo paret, et huic oboediunt maria terraeque, et hominum vita iussis supremae legis obtemperat.—14. Iustitia est obtemperatio scriptis legibus, institutisque po- pulorum.—15. Ut enim gubernatori cursus secundus, medico salus, imperatori vic- toria, sic huic moderatori rei publicae beata civium vita proposita est.—16. Is qui imperat aliis servire ipse nulli cupiditati debet, nec leges imponet populo, quibus ipse non pareat, sed suam vitam, ut legem, praeferet suis civibus.—17. Cethego atque Lentulo mandat (uti) insidias consuli maturent.—18. Iugurtha urbes partim vi, alias voluntate imperio suo adiungit, omni Numidiae imperare parat.—19. Sin- gulis legionibus singuli legati praeerant, nam Caesar singulis legionibus singulos legatos praefecerat.—20. Huic sermoni interfuerunt multi cives, quorum multum intererat patriam salvam esse.—21. Admiratione autem adficiuntur ii, qui anteire ceteris virtute putantur, et cum omni carere dedecore, tum vero iis vitiis, quibus alii non facile possunt obsistere.—22. Non eadem nobis et illis necessitudo impen- det.—23. Vicit tamen in senatu pars illa quae vero pretium aut gratiam antefere- bat.—24. Amulius addit sceleri scelus.—25. Nihil est exitiosius civitatibus, nihil tam contrarium iuri ac legibus, quam quicquam agi per vim.—26. Tunc primum superbiae nobilitatis obviam itum est.
DATIVODERELACIÓN.—Gramática, § 289
1. Romulus locum, qui nunc saeptus descendentibus inter duos lucos est, asy- lum aperit.—2. Est urbe egressis tumulus templumque vetustum.—3. Amicitia for- mosa est multis.—4. Caesar Gomphos pervenit, quod est oppidum primum Thesa- liae venientibus ab Epiro.
DATIVODEINTERÉSODAÑO.—Gramática, § 290
1. Non consulibus modo, sed plerisque senatoribus perniciem machinaban- tur (coniurati).—2. Vos, senatores, separatim sibi quisque consilium capitis, domi voluptatibus, in senatu pecuniae aut gratiae servitis.—3. Iugurtha legatos ad consulem mittit, qui ipsi liberisque vitam peterent, alia omnia dederent populo Romano.—4. Isti non solum vestris domiciliis atque tectis sed etiam deorum tem- plis atque delubris sunt funestos ac nefarios ignes inferre conati.—5. Si quid peccat (filius), mihi peccat.—6. Nemo errat uni sibi.
DATIVOÉTICO.—Gramática, § 291
1. Hic mihi quisquam mansuetudinem et misericordiam nominat?—2. Quid tibi vis, mulier?—3. Quid tu mihi tristis es?—4. Qui mihi Celsus agit?
DATIVOSIMPATÉTICO.—Gramática, § 292
Nimia libertas et populis et privatis in nimiam servitutem cadit.
DATIVOPOSESIVO.—Gramática, § 293
1. Sunt mihi bis septem praestanti corpore Nymphae.—2. Non omnibus popu- lis eaedem mores sunt.—3. Hiuc puero cognomen erat Iulus (= Iulo).—4. Inerat Metello contemptor animus et superbia, commune nobilitatis malum.—5. Quis mortalium, cui virile ingenium est, tolerare potest illis divitias superare, nobis rem familiarem etiam ad necessaria deesse?—6. Neque consuli tamen ad cavendum dolus aut astutiae deerant.—7. P. Scipio, cui postea Africano cognomen fuit, Han- nibalem vicit.—8. Huic coniunx Sychaeus erat.—9. Conveniunt (ii) quibus aut odium tyranni, aut metus acer erat.—10. Aurea caesaries illis erat.
DATIVOAGENTE.—Gramática, §§ 294 y 237, C
1. Dicebat omnibus populis qui florerent imperio, et Romanis quoque ipsis, qui totius orbis potirentur, si iusti velint esse, hoc est, si aliena restituant, ad casas esse redeundum et in egestate ac miseriis iacendum.—2. Vobis providendum est, ne plus apud vos valeat P. Lentuli scelus quam vestra dignitas, neu magis irae vestrae quam famae consulatis.—3. Longa tibi exsilia (patienda sunt) et vastum maris ae- quor arandum (est).—4. Cassandra numquam credita (est) Teucris.—5. (Aeneas se) miscet viris neque cernitur ulli.—6. Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur.
DATIVODEFINALIDAD. DOBLEDATIVO.—Gramática, § 295
1. Postquam divitiae honori esse coepere, paupertas probro habebatur.—2. Iu- gurthae maxima virtus fuit, quam rem tibi certo scio gaudio esse.—3. Nobis ob merita sua (Iugurtha) carus est; ut idem senatui et populo Romano sit summa ope nitemur. Tibi quidem gratulor.—4. Micipsa existimabat virtutem Iugurthae regno suo gloriae fore.—5. Illi quibus Damasippi mors laetitiae fuerat paulo post ipsi trahebantur (in supplicium).—6. Hoc mihi cordi non est; tamen mihi magnae cu- rae erit atque muneri tibi dabo.—7. Desidia adulescentibus vitio datur.—8. Quis erit qui id vitio vertat tibi?—9. Multis hominibus, deditis ventri atque somno, cor- pus voluptati, anima oneri est.—10. Romanis otium ac divitiae oneri miseriae- que fuere.—11. Poenam illorum (= coniuratorum) sibi oneri, impunitatem per- dundae rei publicae fore credebat (consul).—12. Ad vos confugi, quibus cogor prius oneri quam usui esse.—13. Vos imploro, quibus ius et iniurias omnes cu- rae esse decet.—14. Romanus imperator existimabat Iugurtham laborantibus suis auxilio venturum esse.—15. Milites rati (sunt) sese deis immortalibus curae
esse.—16. Crassus, qui equitatui praeerat, tertiam aciem laborantibus nostris sub- sidio misit.—17. Plerumque hominibus Gallis prae magnitudine corporum suo- rum brevitas nostra contemptui est.—18. (Audierat) populum superbum venturum (esse) excidio Lybiae.
DATIVODEDIRECCIÓN.—Gramática, § 296
1. Aeneas multa passus est, dum inferret deos Latio.—2. Caelo equum educere iusit.—3. Dracones incumbunt pelago.—4. Stupea vincula collo intendunt.—5. Multos Danaum demittimus Orco.—6. Laurus erat incumbens arae.—7. Caelo palmas cum voce tetendit.—8. It clamor caelo.—9. Deis manus tendebant.
DATIVOEXCLAMATIVO.—Gramática, § 297
1. Hei mihi!—2. Vae victis!
EL GENITIVO
Gramática, §§ 298-306
GENITIVOPOSESIVO.—Gramática, § 299
1. Iam validam Ilionei navem, iam fortis Achatae vicit hiems.—2. Anchisa ge- nerate (= hijo de A.), deum (= deorum) certissima proles, Cocyti stagna alta vi- des.—3. Priami natis multa debeo.—4. Catonis orationes legi sunt desitae.—5. Lu- tetiam Parisiorum venit.—6. Ubi ad (aedem) Dianae veneris.—7. Ubi nunc Vicae Potae (aedes) est.—8. Nolae senatus Romanorum, plebs Hannibalis erat.—9. Con- sulum est rei publicae providere.—10. Frustra autem niti neque aliud se fati- gando nisi odium quaerere, extremae dementiae est.—11. Tamen erat maiestatis populi Romani prohibere iniuriam neque pati cuiusquam regnum per scelus cres- cere.—12. Grates persolvere dignas non opis est nostrae.—13. Fies nobilium tu quoque fontium.—14. Quam multi sunt qui superstitionem imbecilli animi atque anilis putent.
GENITIVOSUBJETIVOYOBJETIVO—Gramática, § 300
1. Cognito Caesaris adventu, Ariovistus legatos ad eum mittit.—2. Solis occasu suas copias Ariovistus in castra reduxit.—3. Ex nimia potentia principum oritur in- teritus principum.—4. Divitiarum et formae gloria fragilis est.—5. Auri amore scelus commissit.—6. Cassandrae incensus amore Troiam venerat.—7. Ductus aquarum, derivationes fluminum, agrorum irrigationes, unde sine hominum opere habere possemus?—8. Caesar pro veteribus Helvetiorum iniuriis populi Romani ab his poenas bello repetit.—9. Plus tamen vis potuit quam voluntas patris aut vere- cundia aetatis.—10. Securus amorum germanae.
GENITIVOEXPLICATIVO.—Gramática, § 301
1. Sit, iudices, sanctum apud vos hoc poetae nomen.—2. Troiae urbs.—3. Aliis ego te virtutibus, continentiae, gravitatis, iustitiae, fidei, dignissimum iudicavi.—4. In oppidum Antiochiae venit.—5. Urbem Patavi oppugnavit.—6. Carpetanorum cum appendicibus (= tropas suplementarias) Olcadum Vaccaeorumque centum milia fuere.—7. Scopuli herbis algae vestiuntur.—8. Verbum ipsum voluptatis non habet dignitatem.
GENITIVODECUALIDAD.—Gramática, § 302
1. Homo veteris prosapiae, multarum imaginum et nullius stipendii.—2. Mei loci atque ordinis homo ad me venit.—3. Huius generis orationem habuit.—4. Mu- rena mediocri ingenio, sed magno iudicio rerum veterum, multae industriae et magni laboris fuit.—5. Caius Vulsenus, vir et consilii magni et virtutis, ad Gal- bam accurrit.—6. Magni animi, magnae inter Gallos auctoritatis erat.—7. Homo maximi corporis terribilique facie.—8. Ulixes vir summae fortitudinis fuit atque calliditatis.—9. Ab legatis Neapolitanis quadraginta paterae aureae magni ponde- ris in curiam illatae sunt; patera quae ponderis minimi fuit, accepta est.—10. Pau- corum dierum iter ab hostibus aberat.—11. Classis ducentarum navium in portu manserat.—12. Exsilium decem annorum toleraverat.—13. Puer decem annorum ad me accurrit.—14. Ipse (= Caesar), etsi res erat multae operae ac laboris, tamen commodissimum esse statuit omnes naves subduci.—15. Hospes multi cibi.
GENITIVOPARTITIVO.—Gramática, § 303
1. Coniurati, quamquam eis armorum atque telorum magna copia fuerat, ta- men plus timoris quam periculi effecerant.—2. Sociorum atque civium, praeterea armorum atque equorum maior copia nobis quam illis est.—3. Quia diei extremum erat, proelium non inceptum est.—4. Arbores quae humi arido atque harenoso gig- nuntur.—5. Miratur (Aeneas) strata viarum (= stratas vias).—6. Libyae lustrare extrema iubebo.—7. Obsedere alii telis angusta viarum (= angustas vias).—8. Fe- rimur per opaca locorum.—9. Horum omnium fortissimi sunt Belgae.—10. Gal- lia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae.—11. Plerique Poenorum, pauci Romanorum eo proelio vulnerati sunt.—12. Postquam ad id loci legati venerunt, Galli praetoribus se tradunt.—13. Quod auri in urbibus Si- ciliae fuit, Verres abstulit.—14. Ne hodie quidem vos scire videmini quo amen- tiae progressi sitis.—15. Hannibal ducem (= guia) percontatur ubi terrarum es- set.—16. Ubicumque erit gentium, a nobis diligetur.—17. Res est eodem loci quo reliquimus.—18. Animorum plus quam virium militibus erat.—19. Ubinam gen- tium sumus?—20. Ego nesciebam ubi terrarum esses.—21. Nesciebat quo loci es- set.—22. Praeclara ea victoria est, in qua plus est clementiae quam crudeli- tatis.—23. Ego, patres conscripti, quoniam eo miseriarum venturus eram, vellem potius ob mea quam ob maiorum meorum beneficia posse me a vobis auxilium pe- tere.—24. Privati ac separati agri apud eos (= Suebos) nihil est.—25. Iustitia nihil expetit praemii, nihil pretii.—26. Satis eloquentiae sapientiae parum.
GENITIVOCOMPLEMENTODEVERBOSYADJETIVOS.—Gramática, § 304
1. Maiores nostri neque consilii neque audaciae umquam eguere.—2. Me complevit flagitii et formidinis.—3. Quod si veteris contumeliae oblivisci ve- llet, num etiam recentium iniuriarum memoriam deponere posse? (Estilo indi- recto).—4. Obliviscere caedis atque incendiorum.—5. Catilina admonebat alium egestatis, alium cupiditatis suae, complures periculi aut ignominiae, multos victo- riae Sulanae, quibus ea praedae fuerat.—6. Reminisceretur et veteris incommodi populi Romani et pristinae virtutis Helvetiorum.—7. Catilina memor generis atque pristinae suae dignitatis in confertissimos hostes incurrit ibique pugnans confodi- tur.—8. Id oppidum, nullius idoneae rei egens, armis virisque opulentum, magis opere quam natura munitum erat.—9. Veteris memor belli erat.—10. Vir ditissi- mus agri.—11. Plerique Sullani milites, rapinarum et victoriae veteris memores, civile bellum exoptabant.—12. Animal hoc plenum rationis et consilii, parti- ceps rationis et cogitationis, quem vocamus hominem generatum est a supremo Deo.—13. Homo avidus potentiae, honoris, divitiarum erat.—14. Eo turba omnis avida novarum rerum perfugit.—15. Antiqui Romani laudis avidi, pecuniae libe- rales erant.—16. Vitia quae sunt virtutum contraria.—17. Mario praeter vetusta- tem familiae, alia omnia abunde erant: industria, probitas, militiae magna scien- tia, animus belli ingens, domi modicus, libidinis et divitiarum victor, tantummodo gloriae avidus.—18. Sulla, rudis antea et ignarus belli, sollertissimus omnium fac- tus est.—19. Fati nescia Dido.—20. Sacerdos praescia venturi.—21. Corpus (Ca- tilinae) patiens inediae, algoris, vigiliae erat.—22. Ubi Metellus in Africam ve- nit, exercitus ei traditur neque periculi neque laboris patiens.—23. Nimborumque (me) facis tempestatumque potentem.—24. Urbs virtutum ferax.—25. Tempus edax rerum.
GENITIVODEESTIMACIÓNYPRECIO.—Gramática, § 305
1. Quanti virtus aestimanda erit?—2. Multi homines pluris putant quod utile videtur, quam quod honestum.—3. Video quanta tempestas invidiae nobis impen- deat; sed est mihi tanti, Quirites.—4. Vos ego appello, qui semper domos, villas,